PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 79

Facsimile

turam magis referunt Graecia, Achaia, Creta; ideo ibi homines sunt studiosi doctrinae et magis animam quam corpora exercentes. Capricorni vero et Saturni naturam referunt Macedonia, Thracia et Illyricum; ideo sunt ibi homines cupidi divitiarum, nec placidi, nec amantes communicationum. In secundo quadrante, qui spectat austrum, pars est Magnae Asiae, India, Ariana, Gedrosia, Parthia, Media, Persia, Babylonia, Mesopotamia, Assyria, quae sitae sunt ad ortum brumalem, quod ad universae terrae positum attinet et congruunt ad hunc trigonum, scilicet Taurum, Virginem et Capricornum regunturque a Saturno et Venere orientali positu; his igitur naturae harum gentium congruunt. Colunt enim Venerem, quae ab ipsis nuncupatur Isis et Saturnum et Solem, quem vocant Mithram, et multae sunt ibi naturae vatidicae; et consecrantur ibi pudendae corporum partes, quia positus ille semen auget. Suntque gentes illae calidae et pro