PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · E4r

Facsimile

triangulum nempe Arietem et Leonem et Sagittarium esse borrolybicum, quod nomen significat aquilonis et africi confusionem, hoc gubernatur primum quidem a Iove propter aquilonem, deinde a socio etiam propter africum. Triangulum autem Tauri et Capricorni et Virginis austrisolanum est, habetque principem dominatricem Venerem propter australitatem, socium vero Saturnum propter matu⟨ti⟩nitatem. At Gemini et Libra et Aquarius triangulum commistionis aquilonis et subsolani est, cuius dominatio praecipua est Saturni propter matutinitatem, sociumque admittit Iovem ab aquilone. Triangulum Cancri et Scorpii et Piscium notolybicum, id est, austri est et africi, primumque regitur a Marte propter africum, deinde et a socia Venere propter australitatem. Quae cum ita se habeant et cum nostra terra distribuatur in quadrantes aequales numero triangulis quatuor, per latitudinem quidem a mari nostro ex Herculano freto usque ad sinum Issicum et ulterius versus orientem Montanum usque dorsum, quibus separatur pars aquilonaris ab australi, per longitudinem autem ex Arabico sinu per Aegeum pelagus et pontum ac paludes Maeotidas, quibus dividitur pars orientalis et occidentalis, conficiuntur ita quadrantes numero posituque congruentes cum triangulis. Quorum unus totius terrae collocatus est secundum aquilonis et africi commistionem dictus borrolybicus, ad Celticam habetque commune nomen Europae. Illique oppositus, item unus secundum commistionem austri et subsolani, quem dicunt notapelioten ventum ad Aethiopiam orientalem, quae pars australis magnae Asiae recte dici poterit. Tertius est quadrans situs secundum aquilonis et subsolani commistionem, qui ventus vocatur Borrapeliotes, ubi est totius terrae pars quam nominamus Scythiam, fitque plane aquilonaris, magnae Asiae pars, huicque oppositus secundum africi et austri, qui ventus vocatur Libonotus, commistionem ad occidentalem Aethiopiam, vocaturque communiter Lybiae. Praeterea sciendum singulos quadrantes qua vergunt in medium totius terrae nostrae, sortiri diversam naturam naturae suae quam in totius terrae divisione obtinuerint. Nam quadrans Europae quem diximus in divisione totius terrae in borrolybico loco, id est, ad caurum positum. In medio et qua angulus exit in oppositi quadrantis angul