PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · K2v

Facsimile

⟨III.14⟩ Quaenam sint vitae moderandae rationes

Cum vitae moderandae principes indicaverimus, amplius huius quoque moderationis duos esse modos intelligamus, eum qui consequentia signa versus instituitur, quam actinoboliam, id est radiorum proiectum dicimus quando in orientalibus locis nimirum a coeli culmine et ascendente interceptis vitae gubernator inventus fuerit, et eum qui non solum consequentia versus sed et in praecedentia signa peragitur quam horimaean dicunt cum in locis a culmine declinantibus reperitur. His ita constitutis, interemptoriae sunt partes secundum eam quae versus praecedentia signa fit moderationem occidentalis finitoris sola eo quod dominum vitae labefactet. Syderum vero occursantium aut testificantium partes adimunt tantum vel adiiciunt annos, iis qui a vitae moderatore colligebantur usque ad occasum illius et non interimunt quod non in locum apheticum hae impingant sed contra. Ac adiiciunt sane benefici, malefici adimunt. Mercurius uti solet eorum se attemperat moribus cum quibus corpore vel radiis committitur. Numerus autem temporis adiecti ablative colligitur ex partium uniuscuiusque situ. Quod enim fuerint horaria tempora uniuscuiusque partis interdui diurna, nocturna noctu, tot significantur anni. Qui sane numerus cum in ortu fuerit, integer servandus est, et secundum discessus ab ortu proportionem attenuandus, donec ad occasum in nihilum abeat. Secundum eam quae in sequentia signa fit moderationem, interficiunt loca maleficorum, Saturni et Martis, sive corpore ipso sive radiis undelibet tetragonis aut oppositis occursantium; aliquando vero e signis dicto eorum audientibus aut aspicientibus secundum aequipollentiam hexagonis quoque. Tetragonus quoque aphetico loco radius interimit, si est iuxta signorum consecutionem; aliquando e signis longarum ascensionum iam depravatus hexagonus quemadmodum e signo brevium ascensionum trigonus. Et cum Luna vitae moderationem iniit, Solis quoque locus interimit.