PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Antonius Gogava)

Leuven, Petrus Phalesius & Martinus Rotarius, 1548 · I2v

Facsimile

est per febriles rigores, cum occidentalis per uteri affectiones et corrosiones. Animadvertere quoque una oportet ut vitiorum, morborum et mortis genera distinctius eliciamus signorum in quibus stellae significatrices reperiuntur, nativas peculiaresque vires de quibus oportunius in iis quae circa genituram contingunt dicemus. Amplius observare convenit die maxime Solem ac Venerem, nocte Saturnum et Lunam. Quod reliquum est in singulariori eventuum exploratione conveniens sane ac proximum erit patris aut matris locum qui se pro tempore obtulerit tanquam orientem ponere caeteraque quasi proposita parentum genitura, iuxta eas quas deinceps trademus de praecipuis generibus rerum et eventuum inductiones deprehendere. Meminisse autem et in his et in caeteris oportet commistionis contemplantes uniusve modi sint an diversi contrariarumve effectionum illi qui dominium locorum quaestionis obtinent, qui pluribus affluant ad unumquodque negotium spectantium virium suffragiis, ut rei significandae praesint ut eorum naturae convenienter iudicemus, aut aequilibria cum sunt suffragia, si una fuerint imperantes, id quod ex diversarum naturarum mistura conflatur prudenter ratiocinabimur; si vero destiterint seorsim unicuique peculiaria tempora gubernandorum decretorum tribuemus, priora orientalibus, occidentalibus posteriora. Verum enimvero initio necesse est quaestionis loco conforme esse id quod efficere possit quidquam circa eum sydus; alioqui fieri omnino non potest ut aliquid praestet quod cum principio non convenit; at sane temporis quo decreta sese produnt ratio non ex primaria dominatione pendet, sed ex ea quae dominantis stellae reperitur ad Solem et cardines collocatione.

⟨III.5⟩ De fratribus et sororibus

Quae ad parentes igitur pertinere videntur ex his quae iam dicta sunt manifesta prope sunt. De fratribus vero, si quis et hoc generatim inquirat nec ultra quam fieri possit numerum quoque accurate et singulatim exploret convenientius, sane id acceperit de iis Solis qui