PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 121r

Facsimile

Est autem eorum quae ad universalitatem pertinent lesiones quidem ut plurimum tunc accidere cum malefice causam prebentes orientales fuerint, passiones vero per contrarium, hoc est quando fuerint occidentales, quoniam quidem et ista divisim se habent, lesio enim semel accidit, et non habet intensam doloris efficientiam, passio vero aut continue aut ex intervallo hominibus solet provenire. Quod vero ad particularem considerationem attinet, aliqua lesionum aut passionum schemata precipuampeculiarem observationem assecuta sunt ex his videlicet accidentibus, quae ut plurimum secundum similium figurarum possitiones solent evenireaccidere solent. Visus enim cecitates in altero oculorum tunc accidunt, quando Luna per se ipsam in predictis angulis posita aut Soli coniuncta fuerit aut plenilunaris et quando sub aliqua figuratione earum, que ad Solem rationem habent, alicui applicuerit nebulosorum in zodiaco conversionumgloborum, ut n Cancri nebulae et Pleiadi, Tauri et cuspidi Sagittarii et Scorpionis aculeo et his partibus Leonis que ad crinem vergunt aut urnae Aquarie, et quando Mars aut Saturnus ad ipsam in angulo positam aut apocrusticam existentem – orientales ipsi existentes – deferantur, aut rursus quando i. m. angulares ipsi existentes ante Solem ascenderint. Si autem simul cum ambobus luminaribus sive in eodem signo sive per diametrum figurati fuerint, matutini quidem Soli vero Lunae vero vespertini, circa ambos oculos causam facient. Mars quidem ex plaga aut pulsatione aut ex ferro vel combustione cecitates operatur, cum Mercurio vero figuratus in palestris vel exercitationibus aut ex malorum hominum insidiis, Saturnus vero ex suffusionibus aut frigiditatibus vel albuginibus et rebus huiuscemodi.