PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 133v

Facsimile

Claudii Ptolemei conclusivi Quadripartiti ad Syrum liber quartus

Proemium

Quae igitur ante genituram et in ipsa genitura perspici possunt adhec autem et eorum que sunt post genituram quaecunque ipsius consistentie sunt propria universalem concretionum qualitatem demonstrantia hec fere sunt. Eorum vero que extrinsecus proveniunt ac deinceps debent pertractari primum quidem obtinet locum is sermo qui est de fortuna acquisitiva et de fortuna dignitatis, quemadmodum autem acquisitiva fortuna corporis proprietatibus congruit, sic et ea que dignitatis est ad animam cuilibet adaptari.

⟨IV.1⟩ Cap. I. De fortuna acquisitiva

Qualia igitur ea futura sunt quae ad acquisitionem pertinent, ab ea solum que pars fortune vocatur capiendum est, secundum quam illam semper distantiam que a Sole est in Lunam proiicimus ab ascendente et in his qui interdiu et in his qui noctu veniunt in lucem, propter eas causas quas diximus cum de temporibus vite disservimus.