ac partim temerarias, hebetes, torpentes, tardas. Vespertinae autem stationes et celi mediationes sub terra, in Mercurio quoque ac Venere, de die quidem occasus vespertini, de nocte vero matutini: ingeniosas faciunt animas et prudentes, non tamen valde memorativas, neque laboriosas aut laboris amatrices, rerum tamen abso occultarum indagatrices et eorum. que non videntur inquisitivas, ut magicas ac mysteriis initiatas, meteorologicas, instrumentales, mechanicas, prestigiatrices, astrologicas, philosophicas, auguratrices, somniorum coniectatrices et similes.
Ad hec autem in propriis quidem aut familiaribus locis seu factionibus positi, qui rerum animae habent oecodespotiam, secundum eum modum quem ab initio tradidimus, manifestas et absque impedimento et spontaneas et consequutivas efficiunt animae proprietates, ac presertimque quando eaedem stelle duorum simul locorum dominatum fuerint adeptae, hoc est quandoquando cum Mercurio quomodo cunque fuerint figuratae Luneque defluxionem habuerint aut applicationem. Quod si non sic fuerint dispositae sed in locis dissimilibus existentesimpropriis extiterint, ea que propria sunt ipsarum naturae ad anime operationem occulta et obscura