tiones aut acronyctas fecerint apparitiones, cum dodecatemoriis causam habentibus configurate; quoniam orientales quidem aut stationariae †videlicet† accidentium intensiones operantur, occidentales vero et sub radiis constitutae aut acronyctas praecessiones facientes remissionem.
⟨II.8⟩ Cap. VIII. De genere dispositorum
Cum tertium caput generale sit, secundum quod tractare oportet circa qualia genera accidens eveniet. Assumitur et hoc ex signorum idiotropia et imagine, in quibus fuerint loca eclipsium et stellae, tum erraticae tum fixae, que eclipsis dodecatemorii et anguli qui est ante eclipsim oecodespotiam obtinuerint.