PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 126v

Facsimile

et imperfectaque et absque proffectu constituunt, ea vero que propter sunt nature illarum stellarum que predominantur aut super elevantur fortia et predictis nocumentum inferentia. Veluti cum hi, qui propter maleficarum apropriationem iniqui et mali efficiuntur, ipsis quidem predominantibus bene succedentem et absque impedimento et periculo et honorabilem impetum habuerint ad malum aliis inferendum, exuperatis autem ab his qui contrarie sunt factionis, deprehensi et absque effectu et facile punibiles redduntur.

Qui rursus propter beneficarum cum predictis terminis similitudinem boni fiunt ac iusti, acstellis ipsis a super elevatione liberis, ipsi gaudent et laudantur ab aliis bonum affectainferentes et a nemine autem lesi sed utilem sibi habentes iustitiam perseverant; exuperatis autem a contrariis stellis, propter ipsam rursus mansuetudinem et humanitatem ac misericordiam despicabiles et reprehensibiles et plurimorum iniuriis expositi efficiuntur.