PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 154r

Facsimile

quedam et intemperantia animis innascitur et ad qualiacumque venerea amor ardorque et deceptio ⟨…⟩. καὶ τοῦ προπετοῦς ἀβλεψία is left untranslated; Hübner p. 349, l. 754 Quartam post hec atque ordine mediam iuvenilem aetatem Sol medie spherae dominus ad annos decem et novem suscipiens, actionum dominium ac potestatem in animam inducit, victusque et glorie ac status desiderium a puerilibus preterea ⟨…⟩ μετάβασιν (from μετάβασις: change) is left untranslated; Hübner p. 350, l. 759 ac rudibus delictis ad id quod attentione dignum est ad verecundiam quoque honorisque appetentiam facit pertransire. Post Solem Mars quinto loco etatem excipiens virilem usque ad equales sui periodi quindecim annos vitae austeritatem ⟨…⟩ καὶ κακόπαθον εἰσάγει τοῦ βίου is left untranslated; Hübner p. 350, l. 764-765 vite inducit, sollicitudines quoque ac vexationes anime attrahit et corpori, veluti sensum quendam afferens ac cogitationem senectutis ad aliquodque opus laude dignum cum labore efficiendum prius quam proxime vite finis adveniat homines convertit. Sextus autem Iupiter senilem etatem usque ad sui rursus periodi annos duodecim adeptus, a manualibus et laboriosus ac ho…† queque turbasque ac pericula afferunt natos avertit, proque his honestatem et providentiam secressum, cogitationem quoque et consolationem introducit, preparans tunc hominem ad honorem maxime et laudem ac libertatem cum pudore et honestate consequendam. Ultimus vero Saturnus extremam ac decrepitam etatem sortitus est usque ad reliquos vitae annos frigefactis iam et impeditis corporis animeque motibus quo ad impetus ac voluptates et cupiditates c celeriter, enim tunc advenit naturae dissolutio vite iam fracte tristique ac morbide facileque offendenti ac nihil quod placeat per se ferenti secundum propriam motuum istius planetae tarditatem.