⟨IV.5⟩ Cap. V. De filiis
Quoniam autem nuptiarum locum locus filiorum subsequitur, considerare eas stellas oportebit que in loco fuerint verticali constitutae aut in eius epanaphora, que bonus demon vocatur, fuerint constitutae sive cum eis locis figuratae, quod si nulle in predictis locis fuerint stellae aut cum eis figurabuntur, loca ipsis diametrantia capere oportet; Lunam quoque et Iovem et Venerem ad filiorum dationem, Solem vero, Martem et Saturnum ad orbitatem aut liberorum paucitatem; Mercurius autem cum quocuiuscunque figurationem susceperit, eius efficitur naturae eritque filiorum datorum, tum fuerit orientalis ablator vero cum occidentalis. i. m.