et alimenta, sive etiam aliqua ex his, que prius acciderunt, supponamus.
⟨I.2⟩ Cap. II. Quod utilis sit astrologica praecognitio
Quoniam igitur modo prognosticatio que per astronomiam fit efficiatur et quod usque ad accidentia que in ipso complectente sunt solum perveniat et ad ea, que ex eadem causa hominibus eveniunt, sunt autem hec ea, que circa priores aptitudines potentiarum actionumque corporis et anime versantur, et even passiones, que eis successu temporum contingunt, earumque diuturnitates ac brevitates, queque etiam ex extrinsecis propriam et naturalem habent cum primis connexionen ut cum corpore quidem possessio et nuptiae coniugium, cum anima vero honor et dignitas, eorumque per tempora fortunas, ut in summa nobis fere est manifestum.