secundam dichotomitatem siccitatis, a secunda autem dichotomitate usque ad synodum frigiditatis. Erraticae vero et matutine solum ab ortu usque ad primam stationem magis sunt humectativae, a prima autem statione usque ad acronyctum magis calefactivae, ab acronycto vero usque ad secundam stationem magis exsiccativae, a secunda autem statione usque ad occasum, magis frigefactivae. Est autem manifestum quod adinvicem commixtae quam plurimas qualitatum diversitates in id quod nos continet operantur, praedominante quidem ut plurimum propria cuiusque potestate, conversa autem secundum quantitatem a configuratorum potestate.