PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 100r

Facsimile

Primum enim ut mensium etiam locos, sicut et ceterorum, a primo Nabonasari anno constituamus, inventum in eo in eo] add. s. l. G anno in callendis Thoth secundum Egyptios in meridie motum distantie graduum 70 37′ ad medium diurnumque distantie motum conferentes invenimus dies 5 47′ 33′′. Totidem igitur diebus ante meridiem kalendarum Thoth media coniunctio fuit. Quare post eiusdem diei meridiem diebus 23 44′ 17′′ proxime facta deinceps fuit, hoc est post meridiem diei vigesime quarte sexagesimis diei unius 44 17′, in diebus autem 23 44′ 17′′ medie Sol quidem movetur gradus 23 32′ 50′′, Luna vero inequalitatis quidem gradus 318 15′, latitudinis autem 314 2′ 21′′, obtinebat autem in meridie kalendarum Thoth medie Sol quidem Piscium gradus 0 45′ et a sua maxima longitudine, —facilior enim sic fit consideratio—, gradus 265 15′, Luna vero inequalitatis quidem quidem​] add. marg. G a maxima epicycli longitudine gradus 268 49′, latitudinis autem a boreali obliqui circuli termino gradus 354 15′ In proposito igitur tempore medie coniunctionis post kalendas Sol et Luna medie a solari maxima longitudine, hoc est a gradibus Geminorum 5 30′, utrique distabant gradibus 288 38′ 50′′, Luna vero inequalitatis quidem a maxima longitudine gradibus 218 57′ 15′′, latitudinis autem a boreali termino gradibus 308 17′ 21′′.

Statuemus igitur primam tabulam coniunctionalem versuum rursus 45 ordinum 5, apponemusque in primo versu et primo ordine primum Nabonassari annum, in secundo autem ordine et versu eodem Thoth mensis dies 24 44′ 17′′ sexagesime, —nanque que supersunt post meridiem diei 24e sunt—, in tertio autem medie a maxima Solis longitudine distantia gradus 288 38′ 50′′, in quarto eiusdem versus ordine lunaris inequalitatis gradus 218 57′ 15′′, in quinto latitudinis a boreali termino gradus 308 17′ 21′′. Et quoniam in medii mensis lunaris medietate dies sunt 14 45′ 55′′ proxime, gra-dus autem solaris quidem motus 14 33′ 12′′, lunaris vero inequalitatis 192 54′ 30′′ et latitudinis 195 20′ 6′′, his numeris subtractis a proposite coniunctionis numeris, reliquos similiter in secunda tabula que oppositionalis erit conscribemus. Relinquuntur autem dies 9 58′ 22′′ et gradus a maxima solari longitudine 274 5′ 38′′, inequalitatis a maxima Lune longitudine 26 2′ 45′′, latitudinis a boreali termino 112 57′ 15′′. Et quoniam in 25 annis egyptiacis integri menses proxime absolvuntur, deficientibus unius diei sexagesimis 0 2 47′ 5′′, et Sol quidem reiectis integris circulis obtinet gradus 353 52′ 34′′ 13′′′, Luna vero inequalitatis quidem gradus 57 21′ 44′′ 1′′′, latitudinis autem gradus 117 12′ 49′′ 54′′′, primos quidem ordines duarum tabularum per 25 annos augebimus, secundos vero