velocis velocis] Nota quod GT debet poni equalis GB et similiter GC, nota etiam quod BD et GF debent esse equidistantes et similiter BE et GI, BA vero et BG equales add. G ad excentrici precedentia, ut anguli qui sunt in G et in B fiant fiant] corr. ex fiunt G equales et BD fiat equidistans linee GF et similiter BE linee GI. Sumantur autem in lineis GF et GI excentricorum centra, sintque ipsa T et C, et descripti in his centris excentrici in quibus epicycli sunt transeant per puncta D et E, descriptisque rusum circa D et E puncta equalibus epicyclis, coniungantur AD et E linee, producenturque tangentes epicyclos ad easdem partes linee AL et AM. Demonstrandum igitur est quod etiam sic ADB angulus differentie que est propter inequalitatem zodiaci equalis est angulo EB, angulus vero DAL maxime penes epicyclum distantie angulo EAM. Coniungantur enim linee BT et BC et TD et CE, deducanturque ex G quidem puncto ad BD et BE perpendiculares GN et GX, a punctis vero D et E ad lineas quidem GF et GI perpendiculares DF et EI, ad lineas vero AL et AM perpendiculares DL et EM. Quoniam igitur GBN angulus equalis est angulo GBX, suntque anguli in N et in X recti et linea GB communis, erit linea quoque GN linee GX equalis, hoc est linea DF linee EI. Est autem etiam DT linea equalis CE, angulique in F et in I recti. Erit ergo angulus quoque DTF equalis angulo ECI, et angulus GTB angulo GCB, propterea quod linea quoque TG equalis esse supponitur linee GC, et linea GB communis, et angulus TGB angulo CGB equalis. Et reliquus ergo angulus BTD angulo BCE equalis est, et basis BD basi BE equalis. Sed BA linea communis rursum est, angulusque DBA angulo EBA equalis, quare basis quoque AD basi E equalis, et angulus ADB angulo EB. Quapropter quoniam DL quoque linea equalis est linee EM et anguli qui sunt in L et in M equales, erit etiam DAL angulus equalis angulo EM, que nobis erant demonstranda.
〈IX.7〉 Capitulum VII: Demonstratio maxime Mercurii longitudinis et motus eius
His ita perspectis, primo cepimus in quibus partibus circuli per medium signorum maxima Mercurii longitudo invenitur hoc modo investigavimus, invenimusque maximarum distantiarum observationes in quibus matutini motus equaliter sicut et vespertini a Solis medio motu, hoc est a medio ipsius stelle distabant. Hoc enim invento, necesse est propter predemonstrata ut punctum zodiaci quod est inter duos motus maximam excentrici longitudinem contineat. Cepimus igitur ad hoc observationes paucas quidem, propterea quod raro huiusmodi coniugationem exquisite possumus assequi, sed quibus possit ante oculos propositum poni quarum