diversitas est, cum excessus earum uno gradu maior non fiat, oporteretque vel ipsis 1 27′ maiorem fieri. Solummodo igitur quod proposuimus accidere posset, si utraque diversitate in oppositis partibus facta plures gradus colligerentur quam 1 27′. Id vero in diversis quidem orbis terrarum partibus possibile erit, cum possit apud boreales ad equinoctialem in orbe nostro ad meridiem et apud australes ultra equinoctialem qui antipodes nominantur, Solis diversitate subtracta, ad septentrionem Lune diversitas esse a 0 25′ usque ad gradum unum. In eandem autem orbis terrarum parte nunquam accidere poterit, propterea quod maxima Lune diversitas est similiter sub ipso ipso] g add. et del. A quidem equinoctiali non magis quam 25 sexagesimarum tam ad septentrionem quam ad meridiem, apud autem borealissimos aut australissimos non magis quam per gradum unum in partes oppositas, ut etiam sic utreque simul diversitates minores inveniantur quam 1 27′. Cum autem multo minor utraque oppositarum diversitatum semper fiat apud interiacentia loca inter equinoctialem et utramque extremitatem, erit magis impossibile in illis quod queritur. Apud eosdem ergo nullibi terrarum bis in eodem mense Solem deficere possibile est, sed nec apud diversos in eadem orbis terrarum parte. Que nobis erant demonstranda.
〈VI.7〉 Capitulum VII: De tabulis eclipticis
Que igitur coniunctionum distantie in eclipsium consideratione accipiende nobis sint, per ea que dicta sunt ad apertum est. Ut autem et media ipsarum tempora discernere, motusque Lune computare in coniunctionibus quidem apparentes, in oppositionibus autem veros per locos Lune secundum latitudinem, facileque considerare possimus futuras omnino eclipticas coniunctiones atque oppositiones et magnitudines atque tempora obscurationum, tabulas ad huiusimodi cognitionem componemus: duas solarium eclipsium gratia et duas lunarium in maxima et minima Lune distantia incrementumque obscurationum per duodecimam utriusque luminarium partem supponemus.
Primam igitur solarium eclipsium tabulam qua ecliptici termini in maxima Lune longitudine continentur, 25 versuum et ordinum quatuor faciemus, quorum duo primi apparentem Lune transitum in obliquo circulo secundum latitudinem in singulis obscurationibus continebunt. Nam quoniam Solis diameter sexagesimarum est 31 20′′, Luneque in maxima distantia totidem esse demonstrata est, ac ideo, quando apparens Lune centrum a centro solari in circulo qui