PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 8r

Facsimile

incisionis contactu spheram attingit. Qui autem incredibile putant nec herere alicubi nec ferri tantum terre pondus, ii mihi videntur non ad proprietatem totius, sed ad passiones suas ipsorum respicientes, hec comperare atque ita plurimum aberrare. Non enim mirum eis visum iri hoc putarem, si animadverterent hanc terre magnitudinem universo continenti comparatam corpori puncti proportionem habere. Ita enim possibile videbitur quod proportione minimum est a vere maximo quod similium partium est sustineri equaliter undique inclinatione simili compulsum, quum nihil deorsum aut sursum in mundo ad ipsam sit, veluti nec in sphera unquam tale quid intelligere quispiam poterit, quamvis que in ipsa creantur quantum ad proprium naturalemque motum suum levia quidem et que subtilium partium sunt ad exteriora et quasi ad circumferentiam eleventur videanturque motum ad singulorum superiora facere, quod ideo ita fit, fit] add. s. l. G quoniam quod super caput nostrum est, quodque sursum vocatur, ipsum quoque quasi ad continentem superficiem tendit, gravia vero grossarumque partium omnia autem ad medium et quasi ad centrum ferantur ad inferiora cadere cernuntur, idque ideo, quoniam e contra quod sub pedibus nostris est deorsumque vocatur, ipsum quoque tendit ad centrum terre, ideo non absque causa circa medium hec ab incursu alterius ad alterum et simili undique atque equali collisione compensantur. Quas ob res non irrationabiliter totum terre firmamentum ita maximum respectu eorum esse percipitur que ad eam etiam minimi ponderis impetu feruntur, ut quiescens undique cadentia in ipsam recipiat. Quod si communis ceteris ponderibus singularisque motus ipsi quoque inesset, patet quia propter tantum sui magnitudinis excessum universa, dum deferretur, preveniret, ceterisque caeterisque] corr. ex caeteri A relictis in ere animalibus, dico aliisque ponderibus, ipsa velocissime extra celum quoque ipsum excideret. Verum hec ridiculosissima omnium intellectu videntur. Nonnulli autem, quum nihil verisimilius obiici istis arbitrentur, hec quidem concedunt, nihil vero putant sibi resistere posse, si celum verbi gratia immobile supponant, et terram ab occasu ad ortum in eodem axe revolvi singulis diebus diebus] corr. ex debus A una pene revolutione, aut etiam utraque quantocunque moveant dummodo circa eundem axem, ut diximus, et utriusque motui convenienter. Hos quippe fugit quantum ad aparentia quidem in stellis pertinet nihil forsam prohibere, siquis simplicius consideret