〈VI.13〉 Capitulum XIII: Inquisitio inclinationum
Cum igitur singularum expositarum supersignationum equata modo quo diximus tempora et a temporibus orientes occidentesque circuli qui per medium signorum est partes et ex descriptione positiones ipsarum in orizonte habeamus, quando quidem centrum Lune aut apparens, ut in solaribus eclipsibus, aut verum, ut ut] add. s. l. G in lunaribus, in ipso circulo sit qui per medium signorum est, inclinationem quidem in prima Solis deficiente particula et in ultima Lune tum deficiente tum repleri desinente habebimus ab ipso situ occidentis tunc partis in orizonte, inclinationem vero que est in ultima Solis que repletur et in Lune prima deficiente et prima que repletur ab ipsius tunc orizontis; quando autem Lune centrum non est in circulo per medium capiemus et tabula convenientes multitudini digitorum appositos angulorum numeros, proiiciemiusque ipsos a communibus orizontis et circuli qui per medium est sectionibus, si centrum Lune ipso borealius est in prima deficiente Solis, et in ultima deficiente Lune, tanquam occidentalis sectio ad septentrionem sit, in ultima vero Solis que repletur et prima similiter Lune, tamquam orientalis sectio ad septentrionem sit. Et rursus in prima deficiente Lune, tanquam orientalis sectio ad meridiem sit, in ultima vero Lune que repletur, tanquam occidentalis ad meridiem sit, sin vero Lune centrum australius sit circulo qui per medium signorum est, in prima deficiente Solis et in ultima deficiente Lune, tanquam occidentalis sectio ad meridiem sit, in ultima vero Solis que repletur et in prima Lune que repletur, tanquam ad meridiem orientalis sit, et rursum in prima deficiente Lune, tanquam ad septentrionem orientalis sectio sit, in ultima vero Lune que repletur tamquam ad septemtrionem occidentalis sit, et partem orizontis ex hac directione constitutam habebimus quo universalius, ut diximus, luminarium partes que primas et ultimas eclipsium atque replectionum signationes recipiunt inclinationem facture sint.