PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 38r

Facsimile

arcus graduum est 86 28′, ipse vero LM 43 14′ eorundem, et reliquus igitur arcus LC tam ipse quam LIC angulus graduum est 46 46′. Quare angulus quoque AIT 133 14′ reliquorum ad duos rectos est, quod erat demonstrandum.

Modus igitur inventionis eorum que proposita sunt idem et in ceteris colligitur, et nos, ut ceteros quoque et arcus et angulos quorum in particularibus considerationibus opus erit expositos paratosque habeamus, lineari doctrina ipsos adinvenimus, incepimusque a parallelo per Meroem, ubi maximus dies 13 horarum equalium est, et pervenimus ad eum usque qui ultra Puntum per hostia Borysthenis fluvii describitur, ubi maximus dies 16 horarum equalium est, usique sumus incremento in climatibus quidem medietatis rursum hunius hore sicut et in ascensionibus fecimus.

ln portionibus vero circuli obliqui unius signi hoc est partis duodecime, in situ autem meridiani tam ad ortum quam ad occasum hore unius equalis, fecimusque horum expositionem in tabulis per singula et signa et climata: et in primis partibus numerum equalium horarum secundum distantiam ad utranque meridiani partem post situm ipsius posuimus, in secundis quantitates arcuum qui a puncto verticis ad principium propositi signi fiunt, ut diximus, in terciis et quartis quantitates angulorum qui a proposita sectione modo quo distinximus continentur, in terciis quidem eorum qui ad ortum, in quartis vero eorum qui ad occasum, in variis positionibus fiunt. Sed, ut incipientes diximus, tenendum memoriter est quod de duobus angulis qui a sequente portione obliqui circuli continentur septentrionalem semper accipimus, quantitatemque ipsorum talium partium apponimus qualium unus rectus est 90. Est autem tabularum expositio huiusmodi Sequitur expositio tabularis.