numero paris denominationis, ita etiam in quolibet numero radicis in se ducto venit numerus paris denominationis sequentis priorem parem denominationem pertransitam et hoc considerando non errabis in operatione ac denominatione numerorum radicis.
⟨I.7⟩ Septima. Propositi numeri diversarum fractionum phisicarum radicem cubicam extrahere
Propositionem de numero cubicando non posui propter eius facilitatem, fit enim hoc ducendo per primam propositionem huius tractatus numerum propositum in sui ipsius quadratum inventum per quintam huius. Radix tamen cubica non ita faciliter sicud quadrata reperitur, ymmo modus hinc inde valde diversus est ut nunc patebit. Scribe itaque numerum propositum cuius radicem cubicam habere desideras per suas fractiones et sub eo relinque spatium quoddam in quo annotabis quadratum radicis inveniende. Incipies autem operari sub grossiori fractione denominata a numero mensurato per ternarium, hoc est aut sub tertiis aut sub sextis aut sub nonis aut sub duodecimis etc. et sic propter fractionum intermediorum equalitatem censentur etiam gradus esse denominationis huius sub qua incipiendum est. Si igitur in numero proposito sint antesigna, signa et gradus aut signa et gradus aut gradus, invenies faciliter ex tabula numerum qui ductu in suum quadratum deleat totum quod est in numero proposito usque ad gradus inclusive, quanto vicinius potest. Quadratum enim cuiuslibet numeri habetur in communi angulo ipsius numeri in utroque latere suprascripti. Illum numerum sic inventum scribe ad partem et sibi superpone denominationem suam quam perpendis ex multiplicatione facta. Si enim incepisti operari sub gradibus, sicud nunc posui, tunc numerus inventus denominatur a gradibus quia quotienscumque gradus multiplicentur per gradus semper proveniunt gradus. Quodsi in numero proposito non haberes signa et gradus, sed minuta etc. ita quod incipies operari sub tertiis, tunc supra numerum inventum scribendum esset minutum, quia dum minuta in se ducuntur, ut proveniat quadratum, consurgunt secunda, in que dum iterum ducuntur minuta, proveniunt tertia et sic suo modo intelligendum est de aliis, ut scilicet secunda veniant quando operatio est sub sextis, tertia dum est sub nonis etc. Illo numero sic extra cum sua denominatione scripto scribas suum quadratum in spatio sub numero proposito ad hoc relicto et, ut supra dixi, in illud suum quadratum multiplica numerum inventum et productum subtrahe a numero proposito. Deinde oportet te querere alium numerum qui, bis ductus in priorem repertum et semel in id quod productum fuerit et etiam ductus semel tam in prioris numeri quam etiam sui ipsius quadratum, iuncto sibi tam eo quod fit ex ductu prioris numeri semel in quadratum huius numeri quam eo quod provenit