PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 11v

Facsimile

sed memoratarum ad gnomonas umbrarum rationes non item, propterea quod aequinoctialium quidem tempus per se quodammodo indefinitum est, brumalium vero extremitates aegre distingui possunt.

〈II.6〉 CAPUT 6: Expositio proprietatum quae singulis conveniunt parallelis

Eadem sane, quam in illis demonstrandis secuti sumus, ratione in caeteris quoque parallelis universas, quae traditae sunt, complexi proprietates, quarta horae unius aequinoctialis parte (quod satis esse videtur) adaucto inclinationum excessu, eas nos generatim exponemus, priusquam ad alias quae particulatim conveniunt accedamus ab eo qui aequinoctiali subest exorsi parallelo. Is meridianam plagam a quarta, quam nos fere totam habitamus, orbis parte distinguit, solusque dies omnes cum noctibus exequat. Nam eo tantum loco omnes, qui in sphaera sunt, paralleli in aequales duas portiones ab horizonte secantur, ut quae super terram extant ipsorum segmenta et inter se similia et iis quae sub terra latent singula singulis sint aequalia, quod in nulla cernitur inclinatione, sed solus