PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 16r

Facsimile

aequatore partibus 48 32′, et per ostia Borysthenis describitur. Qualium vero gnomo hic partium est 60, talium aestiva quidem umbra 27 30′, aequinoctialis autem 67 50′, brumalis vero 188 35′.

Octavus et decimus Heter. 12 i. m. P diem habet maximum horarum aequinoctialium 16 15′, distat autem ab aequatore partibus 50 15′, et per media Meotida paludem describitur. Qualium autem gnomo partium hic est 60, talium aestiva quidem umbra 29 55′, aequinoctialis autem 71 20′, brumalis autem 208 20′.

Nonus et decimus Heter. 13 i. m. P maximum diem habet horarum aequinoctialium 16 30′, abest autem ab aequatore partibus 51 40′, et per maxime australes Britanniae terras describitur. Atque hic qualium gnomo partium est 60, talium aestiva quidem umbra 31 25′, aequinoctialis vero 75 35′, hyberna vero 229 20′.

Vigesimus Heter. 14 i. m. P est parallelus ubi dies maximus horis aequinoctialibus 16 45′ continetur, abest autem ab aequatore partibus 52 50′, atque per Rheni ostia describitur. Qualium vero hic partium 60 gnomo, talium aestiva quidem umbra est 33 20′, aequinoctialis vero 79 5′, brumalis autem 253 30′.

Primus et vigesimus Heter. 15 i. m. P diem maximum habet