PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 23r

Facsimile

drantes LTM, LCN, atque LE. Hinc igitur constat quod EI segmentum eius, qui per medium signorum est, circuli in sphaera quidem recta cum EM peripheria aequinoctialis simul oritur, in inclinata vero cum ea quae sit aequalis ipsi NM, quando quidem CT paralleli peripheria cum qua simul segmentum ET subvehitur similis est ipsi NM aequatoris peripheriae.

Similes autem parallelorum peripheriae aequalibus ubique oriuntur temporibus. Unde segmenti

ET ascensio in sphaera inclinata maior est quam in recta, spatio scilicet EN peripheriae. Atque ita demonstratum est (quod etiam in universum genus patet), si quae maximorum circulorum peripheriae sic describantur, ut LTM, LCN, segmentum EN continebit excessum quo in recta et inclinata sphaera discrepant ascensiones peripheriarum obliqui circuli quae puncto E et descripto per C parallelo intercipiuntur. Quod erat demonstrandum. Hoc ante percepto, proponatur Apodixis altera de ascensionibus propositis i. m. P sola semicirculorum tum meridiani tum horizontis et aequinoctialis descriptio, atque per F australem aequatoris polum describantur duo maximorum circulorum quadrantes FIT et FCL, supponatur autem pun-