Absoluta sane, quae de angulis est, disputatione, cum ad ea quae proposuimus reliquum
sit, ut illustrium cuiusque provinciae civitatum situs τὰς ἐποχὰς i. m. P in longitudinem et latitudinem pro apparentiarum φαινομένων i. m. P apud eas ratione inspiciamus, eximiam certe id genus commentationem et geographicae accommodatam tractationi sub aspectum seorsim adducemus, eorum secuti historias qui in explicando quam accuratissime potuit hoc argumento elaborarunt, adscriptis a nobis partibus, quot singulae civitates in suo cuiusque meridiano ab aequatore disiunguntur, quotque ad ortum vel occasum in aequatore partibus meridianus ipse ab eo distat, qui per Alexandriam describitur, siquidem ad hunc retulimus alios cuiusque loci meridianos. Nunc διὰ τὸ πρὸς τουτὸν ἡμῖν συνίσασθαι τοῦ τῶν ἐποχَῶν i. m. P vero, quantum huc pertinet, ceu posito urbium situ, illud insuper addendum duximus: quoties in proposito quovis loco definitam horam observare volemus, quae in altero, quem quaerimus, eodem sit tempore, si diversi erunt locorum meridiani, tot nobis sumendas esse in aequatore partes, quot a se vicissim meridiani distant, et utrovis eorum ad ortum vel occasum propius accedente, totidem temporibus aequinoctialibus augendam vel minuendam,