PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 24v

Facsimile

tium 143 54′ 14′′, eique subtensam partium 114 5′ 44′′; in peripheria item quae 60 distat partibus duplicatum quidem LC arcum partium 41 0′ 16′′, eique subtensam rectam partium 42 1′ 46′′, duplum vero CF partium 138 59′ 42′′, et subtensam ei rectam partium 112 23′ 57′′; in peripheria autem quae 70 distat partibus duplum quidem arcus LC partium 44 40′ 22′′, eique subtensam rectam partium 45 36′ 18′′, duplicatum vero CF arcum partium 135 19′ 38′′, eique subtensam rectam partium 110 59′ 47′′; in peripheria vero quae 80 abest partibus duplum quidem arcus LC partium 46 56′ 32′′, quaeque ei subtenditur rectam partium 47 47′ 40′′, duplicatum autem CF arcum partium 133 3′ 28′′, eique subtensam rectam 114 16′. Atque per ea quae ante posita sunt, si ratione subtensae dupli arcus TI ad subtensam dupli arcus IF, hoc est a ratione partium 48 31′ 55′′, ad 109 44′ 53′′, subducamus quamlibet propositarum per decadas rationum subtensae dupli arcus LC ad subtensam dupli arcus CF, relinquetur nobis ratio subtensae dupli arcus TE ad subtensam dupli arcus EL in omnibus inclinationibus eadem rationi 60 in peripheria quidem quae, ut diximus, 10 partibus distat ad 9 33′, in ea vero quae 20 abest partibus ad 18 57′, in ea quae 30 ad 28 1′, in ea vero quae 40 ad 36 33′, in ea