PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 17r

Facsimile

Quintus et vigesimus Heter. 19 i. m. P diem habet maximum horarum aequinoctialium 18, abest autem ab aequatore partibus 58, et per australes parvae Britaniae plagas describitur. Atque qualium hic partium gnomo est 60, talium solstitialis quidem umbra 40 20′, aequinoctialis autem 96, brumalis vero 419 5′.

Sextus et vigesimus Heter. 20 i. m. P maximum diem habet horarum aequinoctialium 18 30′, distatque ab aequatore partibus 59 30′ et per medium parvae Britanniae describitur. Caeterum hoc loco non usi sumus quadrantis horarum incremento, tum quod crebri frequentesque iam sunt paralleli, elevationumque differentia non amplius integrae partis unius colligitur, tum quod in regionibus

ad boream propius iam spectantibus non tam accurate scrutanda sunt nobis omnia. Quare umbrarum etiam ad gnomonas rationes, ut in locis longe disiunctis, supervacaneum existimavimus apponere. Atque ubi quidem maximus dies horarum est aequinoctialium 19, ille parallelus Heter. 21 i. m. P ab aequatore distat partibus 61, et per aquilonares parvae Britanniae partes describitur.

Ubi autem maximus dies horis aequinoctialibus 19 30′ definitur, parallelus ille Heter. 22 i. m. P ab aequatore distat partibus 62, et per insulas quas