inveterata librariorum incuria, partim densissima rerum mathematicarum caligine, quicquid id est erroris creatum arbitror, et Georgium a culpa libenter eximo. Huius ergo interpretationis passim mendosae, tu iam olim optime tibi conscius, Magneni, de molesto et inviso forte nonnullis labore, quem in restituendis nostra sententia locis consumerem, querenti apud te mihi, novi ipse consilii suasor et autor esse coepisti. Hortatus es scilicet, ut praetermissa aliorum interpretatione, hunc librum qua possem fide et accuratione latinitate donarem, eiusque rei perspiciendae studio ita me incendisti, ut relictis aliquantisper negotiis, intentum ad id muneris animum sempe habuerim. Tuae ergo petitioni nunc demum parui, quod certe vix facturus eram, si per gravissima medicinae, quam multos iam annos Lutetiae foeliciter exerces, officia, quae te respirare vix sinunt, aliquid relinqui temporis vacui, quod huic studio dares, cognovissem. Sed quid non extorqueat tam propensa in rempublicam literariam hominis de nobis optime meriti voluntas? Caeterum quum multa in hoc praesertim scientiarum genere incidant, quae apte et commode latine dici nequeunt, coactus sum equidem Graeca interdum nomina usurpare, ubi propria Latinos deficiunt, interdum circui-
Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)
Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 3v