〈II.7〉 CAPUT 7: De communibus zodiaci et aequinoctialis in sphaera inclinata ascensionibus συναναφορῶν i. m. P
Postquam ea explanavimus quae circa inclinationes in genere spectanda sunt, sequitur ut demonstremus quomodo in qualibet inclinatione aequinoctialis tempora cognoscantur quae cum zodiaci arcubus simul ascendunt, ex quibus caetera quoque omnia quae particulatim accidunt nobis postea artificiose tractabuntur.
Abutemur autem signorum Ζωδίων i. m. P nominibus ad indicandas obliqui circuli partes duodecimas, δωδεκατημόρια i. m. P et quasi ipsorum initia a tropicis aequinoctialibusque punctis ducantur, primam quidem duodecimam, quae ab aequinoctio verno in consequentia motionis universi protenditur, Arietem, alteram vero Taurum appellabimus, similique in sequentibus ratione, pro 12 signorum tradito nobis ordine. Primum Lemmation 1 i. m. P autem probabimus zodiaci peripherias paribus intervallis ab eodem aequinoctiali puncto distantes cum aequalibus aequinoctialis circuli arcubus una subvehi. Sit enim meridianus circulus ABGD, horizontis