PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 142

Facsimile

Cum igitur talis dispositio se offeret, ut fit saepe etiam in nativitatibus aliis sordidis et infaustis, ut maxime non sint monstrosae, consideranda est praecedens coniunctio aut oppositio et dominatores earum et nativitatis dominator. Si igitur nativitatis significator et Luna et horoscopus aut plures nullam habent cognationem cum dominatore praecedentis coniunctionis aut oppositionis, nascitur foetus perplexae naturae seu monstrosus. His ita se habentibus, cum lumina sunt in signis bestialibus et in cardinibus duo malefici, quod nascitur non habebit humanam naturam, cumque nulla benefica stella adspiciet lumina sed tantum maleficae, quod nascitur prorsus erit immane et habens feram naturam et nocendi cupidam; sed si adspiciunt Iupiter aut Venus, nascetur quiddam quod superstitione vertetur in omen, eritque simile cani aut feli aut simiae; sin adspexerit Mercurius, imitabitur naturam eorum, quae sunt usui hominibus, ut volucrum aut porco