PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 16

Facsimile

Quod autem aliqui calumniantur artem tanquam impossibilem etsi causae praetexuntur, tamen has inanes esse sic intelligi poterit. Primum cum indocti, ut in consideratione magna et multiplici, saepe hallucinentur accidit, ut si qua vera praedicuntur casu magis quam arte aliqua praedicta existimentur. Sed iniquum est arti adscribere errata, quae ab imbecillitate professorum oriuntur. Praeterea multi quaestus causa alias divinationes venditant nomine et dignitate huius artis, ac vulgo imponunt, multa praedicentes, quae non significantur naturalibus causis, horum vanitate deprehensa sagaciores aliqui etiam caeteras praedictiones, quae a naturalibus causis sumuntur suspectas habent et damnant. Id autem iniustum est, nam nec philosophia ideo tollenda est e medio, quod nonnulli studium eius simulantes pravi sunt et impostores. Caeterum manifestum est, etiam recte eruditos in disciplinis, qui magna cum diligentia et dexteritate in hac arte versantur saepe falli,