PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 178

Facsimile

Et fiunt qualitates morborum aut laesionum variae iuxta signorum rationem, quae sunt in duobus cardinibus. Proprie enim Cancer et Capricornus, Pisces et caetera, quae figuras referunt animantium terrestrium aut piscium, faciunt morbos quibus depascitur caro et impetigines, scrophulas, fistulas, elephantiasim et similia. Sagittarius et Gemini adferunt lapsus et comitialem. Cumque in postremis signorum partibus erunt maleficae, efficiunt laesiones aut morbos in extremis partibus membrorum ex laesione aut fluxu, qui elephantiasim aut podagras aut chiragram gignit. Haec cum ita sint, si beneficae non fausto aspectu mitigant maleficas morbi causas aut si non aspiciunt lumina in cardinibus, malum est atrox et insanabile; idem fiet, si quamvis adspiciant maleficas superantur tamen, quia maleficae sunt in locis potentioribus. Sed cum beneficae in locis conveni