Venus olfactui, epati, carni; Mercurius orationi, menti, linguae, bili et sedi; Luna gustui, gulae, stomacho, ventriculo, matrici et sinistrae parti universae.
Laesiones autem generaliter plerunque accidunt cum maleficae stellae, quae causam praebent, sunt orientales, morbi vero accidunt econtra, cum causae sunt occidentales. Differunt enim haec inter se, laesio semel corrumpit membrum aliquod nec adfert postea cruciatus intensionem, morbus vero, aut assidue aut per intervalla, correptos excruciat. Sed ad particularem coniecturam quaedam requirunt observationem singularem, quorum membrorum et qualis laesio futura sit aut qualis morbus, sequuntur enim accidentia plerunque similes positus stellarum. Caecitas alterius oculi fit cum Luna edito partu est in altero cardinum aut in coniunctione aut in oppositione, seu quando est in alterutro loco ubi Solem adspectu aliquo adspicit, et quando co