PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. Philipp Melanchthon)

Basel, Johannes Oporinus, 1553 · 249

Facsimile

lem diem numerabimus a locis mensium, tribuentes cuilibet signo ordine dies duos et dimidium. Animadvertendum etiam, quae stellae potissimum generales locos transeant, non enim parum ad deprehendenda tempora eventuum momenti adferunt; in generalibus aunt locis praecipua vis est Saturni, Iovis in annuis; Martis et Solis, Veneris et Mercurii in menstruis; Lunae vero transitus in diurnis. Notandum et hoc, quod generales temporum arbitri praecipue eventus producunt et gubernant, particulares vero vel adiuvant illorum actiones vel impediunt, pro naturae suae convenientia aut diversitate, transitus stellarum vel augent intenduntque vel relaxant et minuunt accidentia. Etenim generaliter prorogatoris locus et generalium temporum dominus assumpto etiam participe finium domino, accidentium qualitatem et durationem significant, retinent enim singulae stellae convenientiam cum illis geniturae locis, quorum dominium initio acquisiverunt. Utrum prospera