bus degunt, id est recta sub ipsa Arcto, quia procul absunt a zodiaco et calore Solis, magis frigefiunt ideoque humore magis abundant, qui nutrit eorum corpora, cumque non exhauriantur aestu. Colore sunt candidiore et capillos habent promissos, procera et succi plena corpora et nonihil gelida. Sunt autem et ipsi feris moribus propter assidua frigora et longiores sunt hyemes in eo aere et grandiores arbores, et saevae bestiae, vocamus autem hos generaliter Scythas.
Qui autem tenent loca interiecta inter tropicum aestivum et Arcton, quia neque supra verticem ipsorum Sol evehitur neque inde longissime ad austrum recedit in aere degunt temperato, qui quanquam frigoris et aestus differentias habet. Tamen hae non sunt magnae nec magnas diversitates in corporibus aestus et frigora faciunt. Ideo colore medio sunt, mediocri statura, natura temperata, coniuncti habitationibus, placidi moribus. Horum qui propiores sunt austro, in genere ingeniosiores et callidiores et rerum divinarum pe