Partem quidem fortunae hoc pacto collecto numero graduum omnium die videlicet ac nocte a Sole in Lunam equalem numerum auferentes ab horoscopi gradibus secundum signorum consequentiam, ubi utique numerus ceciderit, illum gradum dodecatemorii et locum dicimus habere partem fortune ut eam rationem ac figurationem quam habet Sol ad gradum horoscopantem orientis dodecatemorii, eandem habeat et Luna ad partem fortunae et sit velut lunaris horoscopus. Verum perspicere debemus quod i. m. nam ex luminaribus inveniatur ad alterius consequentia, nam si Luna ad consequentia magis Solis invenitur, proiectum ab horoscopo numerum ad partem fortune secundum signorum consequentiam oportet nos proiiecere. Si autem ad Solis praecedentia Luna magis invenitur, eundem ad horoscopi precedentia eundem numerum proiiecere oportet. Hoc enim modo aut illo idem partis fortunae locus et eadem configurationis ratio proveniet.