PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 158v

Facsimile

sunt, quemadmodum si contrario modo se habuerint, malorum. Qui vero inconsone se habuerint cum predictis locis et preter factionem e diametro aut quadrato in reditibus ea respexerint malorum causatores sunt, secundum autem alias configurationes non adeo.

Quod si et temporum et redituum eaedem stelle dominabuntur, excessiva erit et immodica ipsa apotelesmatum natura, sive ad bonum sive ad malum declinaverint; multoque magis eo quod sint chronocratores speciei que causam efficit dominabuntur, sed ob id etiam quod in ipso geniture principio eius ecodespotiam fuerint adepti.

In omnibus autem infeliciter simul aut feliciter se habent, quando sive unus et idem locus ab omnibus aut plurimis aphesibus fuerit possesus, sive si ipsae fuerint diversae, eadem tempora obviationes omnes at plurimas beneficas similiter aut