PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 89r

Facsimile

D Sermo deinde qui est de figura corporis et de passionibus aut nocumentis corporalibus. De anime post hec qualitate et eiusdem passionibus. De fortuna deinde acquisitiva et de fortuna axiomatica hoc est honoraria, post hec de actionis qualitate. De convictu nuptiali, de filiorum procreatione, de amicorum connexionibus et congruentiis. De peregrinationibus ac postremo, de mortis qualitate quod capitulum potentia quidem cum eo habet familiaritatem quod temporibus vite pertractat, ordine vero haud immerito post hec omnia collocatur. Super quorum unoquoque capitulatim enarrationem faciemus, ipsos considerationis tractatus cum ipsis nudis effectivis facilitatibus, ut diximus, exponentes et ea que curiose a multis et nugaciter dicta sunt queque persuasibilem non habent rationem, ad primas causas que a natura sunt remittentes; atque ea que possibilem habent comprehensionem, non per partes et numeros que nullam habent cause rationem, sed per ipsam speculationem configurationum erga loca familiaria considerantes.