cupidi existunt ac certaminumque studiosi et in victu nitidi propter Venerem; sociabiles vero et hospitales sunt iustitiaeque amatores ac litterarum studiosi et in dicendo efficatissimi propter Mercurium; mysteriorumque precipue celebratores propter Veneris vespertinam figurationem. Rursus autem particulariter ex his ipsis hi, qui Cycladas inhabitant, et maritima Minoris Asiae et Cyprum, cum Tauro ac Venere familiaritatem potius habent; unde ut plurimum deliciosi sunt et nitidi curamque corporis habentes. Qui vero Helladam, Achaiam et Cretam incolunt, cum Virgine et Mercurio familiaritatem; magis habent ac eamobrem ⟨…⟩ λογικοὶ τυγχάνουσι is left untranslated; Hübner p. 103, l. 251 sunt ac discendi cupidi et ea que ad animam pertinent potius quam ea que ad corpus exercentes. Qui autem Macedoniam, et Thraciam et Illyriam obtinent, cum Capricorno et Saturno familiaritatem; magis habent qua de re facultatum amatores sunt et non adeo mites neque communibus legibus utentes degentes.