⟨II.9⟩ Cap. IX. De ipsius apotelesmatis qualitate
Quartum caput est quod circa ipsam apotelesmatis qualitatem versatur, hoc est utrum bonorum an malorum erit effectivum et quale quidem in utroque erit secundum speciei idiotropiam. Hoc autem ab stellarum que principalium locorum oecodespotiam obtinent efectiva natura comphenditur, et a commixtione quam habent adinvicem, et cum locis quorum ecodespotiam sunt adeptae. Sol enim ac Luna presides et velut principes sunt ceterorum, cum ipsi totius operationis causatores sint ac stellarum oecodespotiae, atque etiam oecodespotarum fortitudinis et imbecillitatis. Eorum autem qui dominatum acceperunt commixtionis contemplatio apotelesmatum demonstrat qualitatem.