PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Isaac Argyros, 〈Paraphrasis in Anonymum commentum in Quadripartitum〉

Madrid, UC-BH, cod. 122 · 92r

Facsimile

splendida circa parentes significant, et precipue quando Soli doryphoriam fecerint matutinae stellae, Lune vero vespertinae que et ipsae bene sint dispositae secundum modum quem diximus. Si autem Saturnus et Venus orientales etiam fuerint en in propriis faciebus aut angulares, felicitatem manifestam existimabimus secundum utriusque parentum proprietatemsimilitudinem. Per i. m. contrarium autem, si luminaria vacua cursu fuerint et absque doryphoria extiterint, humilitatis et ignominiae parentibus demonstrativa sunt, ac presertim quando Venus aut Saturnus non bene dispositi appareant.

Quod si luminaria doryphoriam habuerint non autem ab his qui sint eiusdem factionis, ut quando Mars quidem ascenderit post Solem aut Saturnus post Lunam, aut non a beneficis que sint bene dispositae et secundum eandem factionem, mediocritatem et inequalitatem circa eorum vitam debemus existimare.

Et si pars fortunae in genitura designatadeclaranda consona fuerit in genitura cum his qui Soli aut Lunae secundum bonam figurationem faciuntfecerint doryphoriam, salvas accipient paternas facultates, si autem inconsona autem