Auspicabimur autem ab ipso universi motu quia omnibus praeest aliasque continet nobisque exemplo esse potest ad plurima admirandae naturae, quae similia similibus tribuit, ut ex ipsis demonstrationibus patebit.
⟨I.3⟩
Concipiatur animo circulus maximus circa centrum sphaerae mundi manens et vocetur aequinoctialis. Divisa autem eius sphaera in pares sectiones 360 [27], appellentur sectiones proprie tempora. Deinde alius circulus concentricus illi circumducatur in eadem planicie et circa idem centrum pari celeritate ab ortu in occasum (tendentem) This word is in square brackets and its function here is unclear. dicaturque ferens. Ferat autem alium maximum circulum ei innixum circa idem centrum immutabiliter qui appelletur zodiacus. Situs autem planorum continet angulum talium 23° 51′ 20′′, qualium est una recta 8. This should be ‘90’. The translator consistently refers to a right angle in the feminine. Divisa autem est zodiaci sphaerain pares sectiones 360; vocentur et hec segmenta proprie gradus et puncta; ubi se invicem bifariam secant tam ferens quam zodiacus aequi