zodiaci ductae circa quod movetur pari celeritate eadem puncta semper circelli apprehendentis quod vocamus apogeum et perigeum ut linea a centro eccentrici ad lineam a centro epicycli rationem habeat eam quam 60 ad 3. Supponatur centrum Lunae pari celeritate quod feratur tanquam ad occasum sectionis apogei ipsum inaequalitatis transitum ut totis noctidiis 99 ad Aegyptiacos annos 26 restitutiones ad epicyclum fiant 348 quam proxime. Deest enim ad exquisitam supputationem sexagesima una. In ipso autem primo anno ab Alexandri morte, secundum Aegyptios Thoth 1, meridiei in Alexandria, borealis terminus obliqui circuli a verno aequinoctiali abest ut ad praecedentia mundi gradibus 230 et 13⟨′⟩. Centrum autem epicycli ab apogeo eccentritatis tanquam ad sequentia mundi gradibus 261 et sexagesimae 36.
⟨I.10⟩
In Mercurii sphaera consideretur circulus zodiaco concentricus qui feratur in ipsius plano et circa idem centrum tanquam ab occasu versus ortum veluti et fixarum stellarum sphaera. Gerat autem hic circulus