zodiaci rationemque habet eam quam 60 ad 15. At circa magis apogeum motum pari celeritate epicycli centrum situm habens semper supra eccentricum circulum ut ad sequentia mundi et circa dictam eminentia qua excellit Solis transitus pari fixarum transitui temporis intervallo. Rursum autem consideretur etiam in epicycli sphaera circellus circa illius centrum in obliqui circuli plano; rectae should be ‘recta’ quae per utrunque centrum et ipsius et magis apogei 2 de quibus dictum circa quod moventur pari celeritate eadem puncta semper circelli comprehendit quae vocamus apogeum et perigeum. Et alius circellus concentricus ipsi feratur in eodem plano et circa idem centrum pari celeritate ut distantia secundum apogeum ad eadem cum mundi conversione constituat parem transitum ei quae dicta est centri epicycli. Gerat autem hic circulus alium sibi impositum et circa idem centrum immutabiliter, situ continente angulum talium 3 ½ qualium e una recta 60. Eius vero quae e centro excentrico ad eam quae e centro circelli