antecedentia mundi gradibus 132 et sexagesimis 16. Stella autem a boreali termino obliqui circelli ut ad sequentia mundi gradibus 346.
⟨I.11⟩
Et in Veneris autem stella consideretur rursum [L sexagesimae 41] circulus zodiaco circulo concentricus qui feratur in plano eius et circa idem centrum pari celeritate tanquam ab occidente versus orientem quanta veluti adnot. marg. etiam fixarum sphaera. Gerat autem hic circulus alium circulum sibi impositum et circa idem centrum immutabiliter, situ planorum continente angulum sextae partis unius gradus qualium est una recta 90. Sane in obliqui circuli plano ponatur ⟨diameter⟩ quae per borealem et australem terminum feratur, et supra eam intra centrum zodiaci et borealis termini duo puncta parem auferentia rectam ⟨ei⟩ quae est intra centrum zodiaci et eius qui iuxta ipsum 2 punctorum. Ac circa magis perigeum punctum circulus eccentricus et immutabilis, eius quae e centro ipsius ad eam quae intra centra eiusdem et