Quas nominamus secundum veritatem numerationis linearum et per hoc compleremus omnes cordas semicirculi secundum superfluum dimidii gradus. Hoc autem secundum veritatem non reperitur, quoniam etsi corda arcus unius gradus et medii sit nota corda, tamen eius tertie, tertie] tertia N scilicet arcus 30 minutorum, sub numeri compoto et secundum veritatem numerationis non est reperta. Eiusdem tamen rei notitia presenti intentioni est necessaria. Summo igitur studio et industria, quamvis non contineat vere quantitatem omnium cordarum, possibile tamen est ut per ipsum inveniatur quantitas cordarum parvorum arcuum, ita, ut secundum veritatem nichil quod sensibilis sit quantitatis deficiat, inventus est modus quo corda arcus arcus] followed by several words that were crossed out: unius gradus et medii V medietatis gradus per cordam arcus unius gradus et dimidii et per cordam arcus medietatis et quarte gradus reperta est. Et est talis:
Sit circulus ABDG in quo sint tres corde, una AB subtendatur arcui medietatis et quarte gradus, alia AD subtendatur uni gradui, tertia AG subtendatur arcui gradus et dimidii. Quia ergo per sextam huius proportio corde AD ad cordam AB minor est proportione arcus AD ad arcum AB, arcus autem AD ad arcum AB est sesquitertius, ostensum est autem ex dictis quod corda AB est 0 gradus, 47 minuta et 7 secunda. Si eius tertia que est 15 minuta, 42 secunda et 20 tertia sibi superadditur proveniet 1 gradus, 2 minuta, 49 secunda et 20 tertia, et hoc est sesquitertium ad cordam AB. Sed corda AD minor est ad AB quam sesquitertia, ideo corda AD minor erit quod 1 gradus, 2 minuta, 49 secunda et 20 tertia. Rursum quia proportio corde AG ad cordam AD minor est quam proportio arcus AG ad arcum AD per sextam, arcus autem AG sesquialterus est ad arcum AD, ex dictis autem patet quod corda AG est 1 gradus, 34 minuta, 14 secunda. Et si ab ea subtrahitur eius tertia pars que est 31 minuta, 24 secunda et 40 tertia residuum erit unus gradus, 2 minuta, 49 secunda et 20 tertia et ad illud corda AG est sesquialtera. Igitur corda AD respectu corde AG est maior quam 1 gradus, 2 minuta, 49 secunda et 20 tertia. Est ergo corda corda] followed by a word that was crossed out: unius V arcus unius gradus respectu corde unius medietatis et quarte gradus minor quam 1 gradus, 2 minuta, 49 secunda et 20 tertia et respectu corde unius gradus et medietatis maior est quam 1 gradus, 2 minuta, 49 secunda et 20 tertia. Manifestum est quod conveniens est ut pro corda unius gradus circuli accipiamus 1 gradus, 2 minuta et 49 secunda de gradibus de quibus semidyameter est 60. 60] corr. ex 120 V Sic enim minus quam in duabus tertiis unius tertii erit error, quare multo minus quam in uno secundo, sed in inquisitione cordarum quod minus quam secundum fuerit postponitur. Et ex hoc patet que sit quantitas corde arcus dimidii gradus. Ipsa enim erit 0 gradus, 31 minuta, 25 secunda fere. Et per illius quantitatem complebitur residuum reliquarum cordarum que binatim cadunt inter duas cordas notas. Cordam namque arcus duorum graduum sciemus per compositionem arcus unius gradus et dimidii cum arcu unius medietatis gradus, sed cordam arcus 2 graduum et dimidii sciemus per superfluum arcus trium graduum supra arcum medietatis gradus. Et similiter sciemus quantitates reliquarum cordarum. Facilis ergo est secundum premissorum tenorem cordarum ad suos arcus cognitio.
Finis