PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 138r

Facsimile

est 5 partes et 40 minuta, tunc superfluitas provenit nobis apud longitudinem propinquiorem ipsam sex partes. Et propter illud erit cursus a longitudine propinquiore que videtur orbis revolutionis 10 partes et 51 minuta, et erit cursus a longitudine longiore stationis prime 169 partes et 9 minuta et stationis secunde 190 partes et 51 minuta. Firmavimus ita quod ita quod: Probably corrupt for itaque, which is also the reading of Paris, BnF, lat. 14738 (192v, line 6 from the bottom). The Greek text is somewhat different here (see Toomer, loc. cit., p. 584, lines 9-10 from the bottom). etiam coram area 180 omnem numerum in tabula sua. In stella autem Veneris, quia nos premisimus quod centrum orbis revolutionis, quando est elongatum in longitudine a longitudine longiore in orbe egredientis centri 21 partibus et 9 minutis revolubilibus, tunc est huius stelle statio et eius elongatio a longitudine longiore que videtur orbis revolutionis est 14 partes et 4 minuta, et quando est cursus eius in longitudine media, est eius statio et summa longitudinis stelle est 12 partes et 52 minuta donec sit augmentum in illo pars una et 12 minuta secundum partes quibus longitudo media est 60 partes (est enim maior longitudo 61 partes et 15 minuta, et est eius augmentum super longitudinem mediam pars una et 15 minuta), erit longitudo in hoc spacio noto a longitudine longiore 61 partes et 10 minuta, et superfluitas illius super longitudinem mediam est pars una et 10 minuta. Tunc quando nos multiplicaverimus partem unam et 15 minuta in partem unam et 12 minuta et diviserimus quod exierit per partem unam et 10 minuta, proveniet nobis per illud augmentum apud longitudinem longiorem ipsam super longitudinem mediam pars una et 17 minuta. Partes igitur que sunt a longitudine propinquiore orbis revolutionis aggregabuntur 14 partes et 9 minuta. Et partes que sunt longitudinis stationis quidem prime sunt 165 partes et 51 minuta. Firmavimus igitur istas in tabula nona in area in qua est numerus 360 partium. Stationis autem secunde 194 partes et 9 minuta, firmavimus itaque illas etiam in tabula decima in illa area eadem. Et secundum hoc exemplum, cum orbis revolutionis fuerit longitudo a longitudine propinquiore orbis egredientis centri 20 partes fere per cursum equalem in longitudine, tunc huius stelle erit statio et eius longitudo a longitudine propinquiore que videtur orbis revolutionis erit 11 partes et 44 minuta donec sit superfluitas in illo secundum longitudinem mediam pars una et 8 minuta. Et fuerit minor longitudo 58 partes et 45 minuta secundum partes quibus longitudo media est 60 partes. Et superfluitas in illo est pars una et 15 minuta. Et fuerit longitudo in spacio noto a longitudine propinquiore secundum istas partes 58 partes et 50 minuta. Et superfluitas in illo apud longitudinem mediam est pars una et 10 minuta. Ergo cum nos multiplicaverimus etiam partem unam et 15 minuta in partem unam et octo minuta et diviserimus quod provenerit ex eo per partem unam et 10 minuta, proveniet nobis per illud superfluitas etiam apud longitudinem propinquiorem ipsam super longitudinem mediam ipsam pars una et 13 minuta. Et propter illud erit cursus a longitudine propinquiore que videtur orbis revolutionis 11 partes et 39 minuta, et erit cursus a longitudine longiore stationis prime 168 partes et 21 minuta et stationis secunde 191 partes et 39 minuta. Affirmavimus itaque istas etiam in illis tabulis eisdem in area 180 partium. In stella autem Mercurii, quia nos declaravimus quando est orbis revolutionis eius elongatus a longitudine longiore orbis egredientis centri 10 partibus et 17 minutis revolubilibus in longitudine, tunc huius stelle est statio et eius elongatio a longitudine propinquiore que videtur in orbe revolutionis eius etiam est 32 partes et 52 minuta, et quando est cursus in longitudine media, est statio et summa longitudinis stelle est 34 partes et 56 minuta donec sit superfluitas due partes et 4 minuta, et est secundum partes quibus longitudo media est 60 partes (maior enim longitudo est 69 partes et augmentum in eo 9 partes) et longitudo in spacio noto a longitudine longiore 68 partes et 36 minuta et augmentum super illam longitudinem mediam 8 partes et 36 minuta, tunc si nos fecerimus quemadmodum fecimus in eo quod precessit, et multiplicaverimus novem partes in duas partes et quatuor minuta, et diviserimus quod provenerit per octo partes et 36 minuta, proveniet nobis per illud superfluitas apud longitudinem longiorem ipsam super longitudinem mediam due partes et 10 minuta fere donec partes que sunt a longitudine propinquiore que videtur orbis revolutionis aggregate sint 32 partes et 46 minuta et sint partes que sunt a longitudine longiore stationis prime 147 partes et 14 minuta. Itaque firmavimus etiam istas in tabula undecima aree in qua sunt 360 partes. Et stationis secunde 212 partes et 46 minuta, et firmavimus etiam has in tabula duodecima illius aree eiusdem. Et similiter etiam propterea quod quando est longitudo orbis revolutionis a longitudine propinquiore 11 partes et 22 minuta revolubilia, tunc huius stelle est statio, et eius longitudo a longitudine propinquiore que videtur orbis revolutionis est 35 partes et 30 minuta donec augmentum super longitudinem mediam sit 34 minuta, et est minor longitudinum 55 partes et 34 minuta secundum partes quibus longitudo media est 60 partes, et augmentum in ea est 4 partes et 26 minuta, et elongatio in spacio noto a longitudine propinquiore secundum istas partes est 55 partes et 42 minuta fere, et superfluitas in illo apud longitudinem mediam est 4 partes et 18 minuta, tunc quando nos multiplicaverimus 4 partes et 26 minuta in 34 minuta et diviserimus quod provenerit per 4 partes et 18 minuta, inveniemus per illud etiam augmentum apud lon