PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 70r

Facsimile

quod videtur non inest magna quantitas. Et neque si fuerit in transitu medio, ubi erunt additiones superfluitatis maiores Corrected into maioris? According to the Greek text (see Toomer, loc. cit., p. 309, lines 9-10) it should be maiores. In Paris, BnF, lat. 14738 (107r, line 10 from the bottom) the sentence is missing due to a homoioteleuton., erit errori illius magna quantitas. Transitus autem qui erit ad quantitatem numeri harum horarum sic repertarum, que sunt tempus totius eclypsis, nunquam erit diversitati additionis supra motum quantitas sensibilis. Nos tamen invenimus in consideratione Abrachis (quam fecit in transitu latitudinis Lune) errorem. Superfluitas namque que firmatur in eo quod est inter eclypsim secundum modum quidem quem posuit est parva, secundum comprehensionem vero nostram est magna. Ipse enim assumpsit ad declarationem eius quod voluit duas eclypses lunares inter quas fuerunt 7160 menses in quarum unaquaque fuit eclypsata quarta diametri Lune secundum transitum unum a nodo capitis. Prime eclypsis earum consideratio fuit in anno qui fuit secundus annorum Mardochei. Et fuit secunde eclypsis consideratio in anno 37 revolutionis Philippi tertie. Et quia operatus est in illo secundum hoc quod transitus Lune in latitudine in unaquaque duarum eclypsium continet equalitas apud declarationem reversionis, propter hoc quod eclypsis prima fuit cum fuit Luna in longitudine longiore orbis revolutionis sue, et fuit eclypsis secunda cum fuit Luna in longitudine propinquiore orbis revolutionis sue, propter hoc estimavit quod non contingeret diversitas Lune. Erravit igitur eius estimatio in hoc primum quidem quoniam iam erit propter diversitatem Lune diversitas manifesta, propter hoc quod additio cursus medii super cursum verificatum non reperitur equalis in ambabus eclypsibus, sed in eclypsi quidem prima reperitur pars una fere et in eclypsi secunda reperitur pars eius octava fere, hoc est unius partis (secundum hoc ergo erit diminutio revolutionis Lune in latitudine in reversionibus integris secundum medietatem et quartam et octavam partis unius secundum quantitatem qua erit orbis Lune declivis 360 partes), deinde etiam quia non reputavit diversitatem que contingit in quantitatibus magnitudinis tenebrarum propter longitudines Lune in his duabus eclypsibus, propter hoc quod eclypsis prima fuit Luna existente in longitudine sua maiore et fuit eclypsis secunda Luna in longitudine sua minore existente. Oportuit namque ut esset necessario tenebra illius quarta diametri Lune, in eclypsi quidem prima a longitudine minore a nodo capitis et in eclypsi secunda a longitudine maiore. Et illud est quod iam demonstravimus, quod diversitas que est inter eas est pars una et quinta partis. Quapropter erit superfluitas revolutionis latitudinis ibi post reditiones integras hec quantitas. Quod autem est propter tarditatem Lune, erit quod aggregatur ex errore reditionis revolutionis latitudinis due partes fere, que essent ex ambobus erroribus si fecissent diversitatem. Ad longitudinem vero maiorem a nodo, quia una duarum eclypsium fecit reversionem diminutam et altera fecit eam augmentatam secundum unum modorum quibus vidit Abrachis quod equatio additionis et diminutionis per complementum reversionis est diminuta et neque erit ex superfluitate que est inter duos errores tantum nisi tertia partis unius, declaratur quod superfluitas addit super reditionem.

⟨VI.10⟩ Capitulum decimum: De cognitione eclypsium solarium

Inquisitio quidem eclypsium lunarium istis modis quos narravimus considerationum verarum verificatur tantum. Post illud autem ostendam cognitionem eclypsium solarium, que sunt difficiliores propter diversitates aspectuum Lune, secundum hunc modum: Considerabimus tempus coniunctionis vere que est in Alexandria secundum quotam horam equalem fuerit ante meridiem aut post meridiem. Deinde post illud considerabimus civitatem in qua numerabitur eclypsis. Si ergo non fuerit sub linea orbis meridiei Alexandrie, accipiemus superfluitatem que erit inter orbem meridiei sue et inter orbem meridiei Alexandrie in longitudine horarum equalium, et addemus eam aut minuemus ipsam donec sciamus ante quotam horam meridiei aut post quotam horam meridiei horarum equalium erit tempus coniunctionis verum in illa civitate. Postea cognoscemus primo tempus coniunctionis que videtur in climate quesito, quod est equale tempori eclypsis medie fere, per additionem eorum que narravimus in his que precesserunt de diversitate aspectus, et accipiemus ex differentia tabularum in quibus sunt anguli et ex differentia tabularum diversitatum aspectuum secundum proprietatem climatis et proprietatem longitudinis earum horarum que sunt inter duos orbes meridiei et etiam proprietatem partis signorum in qua erit coniunctio et cum hoc proprietatem longitudinis Lune a terra et accipiemus et accipiemus ... et accipiemus: Two rivalling passages. Both appear also in Paris, BnF, lat. 14738 (107v, lines 7-10 from the bottom). primo diversitatem aspectus Lune que erit in orbe magno descripto super punctum summitatis capitum et super centrum Lune, et proiciemus ex ea semper diversitatem aspectus Solis que opponitur ei in illa area, et cognoscemus de residuo per angulum quem inveniemus apud sectionem orbis signorum et orbis magni descripti super punctum summitatis capitum quod aggregatur ex diversitate aspectus apud transitum in longitudine tantum, et addemus super ipsam semper portionem que fit ex diversitate temporum equalium que continet diversitas aspectus (per quod intelligi volo quod inveniemus ex superfluitate que est inter duas diversitates aspectus que opponuntur in illa differentia longitudini prime a puncto summitatis capitum et longitudini que est ex augmento temporum equalium et addemus etiam portionem diversitatis aspectus in longitudine tantum cum parte, si fuerit illa ei sensibilis, aut secundum quantitatem qua erit illa pars diversitatis aspectus primi), et addemus etiam super par