aequinoctialibus definitum horis 17, distatque ab aequatore partibus 54 15′, et per Tanaidis ostia describitur. Hic vero, qualium gnomo partium est 60, talium aestiva quidem umbra 34 55′, aequinoctialis vero 82 35′, brumalis autem 278 45′.
Secundus et vigesimus Heter. 16 i. m. P maximum diem habet horarum aequinoctialium 17 15′, distatque ab aequatore partibus 55, et per Brigantium magnae Britanniae describitur. Hic vero, qualium gnomo partium est 60, talium aestiva quidem umbra 36 15′, aequinoctialis vero 85 20′, brumalis autem 304 30′.
Tertius et vigesimus Heter. 17 i. m. P maximum diem habet horis aequinoctialibus 17 30′ descriptum, abest autem ab aequatore partibus 56, et per magnae Britanniae medium ducitur. Atque hic qualium gnomo 60 est partium, talium aestiva quidem umbra 37 20′, aequinoctialis vero 88 50′, brumalis vero 335 15′.
Quartus et vigesimus Heter. 18 i. m. P diem habet maximum horarum aequinoctialium 17 45′, distatque ab aequatore partibus 57, et per Britanniae Caturactonium describitur. Qualium vero gnomo partium hic est 60, talium aestiva quidem umbra 39 20′, aequinoctialis vero 92 25′, hyberna autem 372 5′.