PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 33v

Facsimile

noctis, parti ex diametro obiectae adhaereant, idque tum in eo, qui aequinoctiali subest, tum in eo, qui propositi est climatis, parallelo. Nam inventi excessus sexta parte detracta, quam unius aequinoctialis horae quindecim temporibus, si in aquilonari quidem semicirculo oblatus erit Solis locus, adiicias, si vero in australi semicirculo, ab ipsis quindecim temporibus subtrahas, multitudo aggerabitur temporum, ex quibus hora temporalis proposita constet. Post haec Analysis horarum temporalium in aequinoctiales i. m. P autem datas quidem temporales horas ad aequinoctiales revocabimus, si in horae unius tempora quae eodem illo die in proprio notata erunt climate diurnas, in nocturna vero nocturnas temporales horas ducamus. Nam procreati numeri collecta pars quinta et decima horarum aequinoctialium multitudinem nobis reddet. Contra Ἀνάπαλιν i. m. P vero datas aequinoctiales horas in temporales commutabimus, si natum ex illarum ductu in 15 numerum per oblatas sui intervalli temporales horas partiamur.

Rursus De investiganda oriente zodiaci parte i. m. P dato nobis tempore et hora qualibet temporali, primum quidem exorientem tunc obliqui circuli partem capiemus, ducto in propria horae unius tempora horarum numero, quae interdiu quidem ab ortu Solis, noctu vero ab occasu numerentur. Nam collectum ex ea multiplicatione numerum producemus, διεκβαλοῦμεν, quod vulgo dirigemus i. m. P interdiu qui-