PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Stephanus Gracilis)

Paris, Gulielmus Cavellat, 1556 · 35v

Facsimile

bus in universum angulis qui sunt circum zodiaci peripheriam quae communem sequitur circulorum sectionem alterum qui ab aquilone consistit intelligi oportere, ita ut accidentia quaeque demonstrabuntur quantitates ad eius generis angulos pertineant. Quoniam autem simplicior est demonstratio angulorum zodiaci quos cum meridiano efficit circulo, ab iis incipiemus, ac primum Lemmation 1 i. m. P docebimus illos angulos a zodiaci punctis quae ab eodem aequinoctiali puncto aequaliter distant aequales inter se fieri. Sit enim aequinoctialis quidem peripheria ABG, zodiaci vero DBE, polus vero aequinoctialis punctum F, et interceptis aequalibus peripheriis BI et BT ex utraque puncti aequinoctialis B parte, describantur per polum F et puncta I, T meridianorum circulorum peripheriae FCI et FTL. Aio aequalem esse qui sub CIB angulum ei qui sub FTE, quod hinc manifestum est. Etenim trilaterum BIC aequiangulum est trilatero BTL, quandoquidem et tria latera tribus lateribus aequalia habet singula singulis, latus nimirum IB lateri BT, latus vero IC lateri TL, et latus BC lateri BL. Demonstrata sunt enim prius haec omnia. Quare